- AGRARIA LEX
- AGRARIA LEXquae ferebatur de agris populo dividendis Liv. l. 2. c. 41. Seditionum, et eversae sub I. Caesare Rei publ. occasio. Vide Cicer. pro Lege Agrariâ. Florum l. 3. c. 3. et 13. Appian. l. 1. Bell. Civ. Primum a Sp. Cassio tertium Consule an. Urb. Cond. 277. promulgata proferri non potuit. neque unquam sine maximis Rei publ. motibus fuit agitata. Eius varia fuêre capita, sed praecipuum id; quod possesscres vetere agrorumpossessione exturbabat: ut illa Licinia Tribunicia, ne quis plus D. iugera agri possideret, coetera plebi divideret; eam pertulit, an. Urb. Cond. 385. atque mox, quod filium emancipandô, mille iugerum possideret et legi fraudem fecislet, suâ lege X. mill. aeris damnatus est Auctor. Ab hac deinceps quieta civitas fuit usque ad T. Gracchi Tribunatum, qui legem Liciniam, quantumvis nobilitate, quae per eam sedibus patriis movebatur, refragante, pertulit, an. Urb. Cond. 620. etc. Plura vide apud Thom. Dempster Antiqq. Rom. l. 8. c. 8. Leges Agrariae praecipuae. Appuleia, lata an. Urb. Cond. 653. Baebia. Cassia an. Urb. Cond. 267. Cornelia an. Urb. Cond. 673. Flaminia an. Urb. Cond. 525. Flavia. Iulia an. Urb. Cond. 691. Licinia an. Urb. Cond. 377. Aelia Licinia. Livia. Martia. Rubria, Postcaptam Carthaginem. Sempronia dupex an. Urb. Cond. 620. Servilia an. Urb. Cond. 690. Toria. Titia etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.